anno autem septimo confortatus Ioiadae adsumpsit
centuriones Azariam videlicet filium Hieroam et Ismahel filium
Iohanan Azariam quoque filium Oded et Maasiam filium Adaiae et
Elisaphat filium Zechri et iniit cum eis foedus
qui circumeuntes Iudam congregaverunt Levitas de cunctis
urbibus Iuda et principes familiarum Israhel veneruntque in
Hierusalem
iniit igitur omnis multitudo pactum in domo Domini cum rege
dixitque ad eos Ioiadae ecce filius regis regnabit sicut
locutus est Dominus super filios David
iste est ergo sermo quem facietis
tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum sacerdotum et
Levitarum et ianitorum erit in portis tertia vero pars ad domum
regis et tertia in porta quae appellatur Fundamenti omne vero
reliquum vulgus sit in atriis domus Domini
nec quisquam alius ingrediatur domum Domini nisi sacerdotes
et qui ministrant de Levitis ipsi tantummodo ingrediantur quia
sanctificati sunt et omne reliquum vulgus observet custodias
Domini
Levitae autem circumdent regem habentes singuli arma sua et
si quis alius ingressus fuerit templum interficiatur sintque
cum rege et intrante et egrediente
fecerunt igitur Levitae et universus Iuda iuxta omnia quae
praeceperat Ioiadae pontifex et adsumpserunt singuli viros qui
sub se erant et veniebant per ordinem sabbati cum his qui iam
impleverant sabbatum et egressuri erant siquidem Ioiadae
pontifex non dimiserat abire turmas quae sibi per singulas
ebdomadas succedere consueverant
deditque Ioiadae sacerdos centurionibus lanceas clypeosque
et peltas regis David quas consecraverat in domo Domini
constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte
templi dextra usque ad partem templi sinistram coram altari et
templo per circuitum regis
et eduxerunt filium regis et inposuerunt ei diadema
dederuntque in manu eius tenendam legem et constituerunt eum
regem unxit quoque illum Ioiadae pontifex et filii eius
inprecatique sunt atque dixerunt vivat rex
quod cum audisset Otholia vocem scilicet currentium atque
laudantium regem ingressa est ad populum in templum Domini
cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu et
principes turmasque circa eum omnem quoque populum terrae
gaudentem atque clangentem tubis et diversi generis organis
concinentem vocemque laudantium scidit vestimenta sua et ait
insidiae insidiae
egressus autem Ioiadae pontifex ad centuriones et
principes exercitus dixit eis educite illam extra septa templi
et interficiatur foris gladio praecepitque sacerdos ne
occideretur in domo Domini
et inposuerunt cervicibus eius manus cumque intrasset
portam Equorum domus regis interfecerunt eam ibi
pepigit autem Ioiadae foedus inter se universumque populum
et regem ut esset populus Domini
itaque ingressus est omnis populus domum Baal et
destruxerunt eam et altaria ac simulacra illius confregerunt
Matthan quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras
constituit autem Ioiadae praepositos in domo Domini et sub
manibus sacerdotum ac Levitarum quos distribuit David in domo
Domini ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in
lege Mosi in gaudio et canticis iuxta dispositionem David
constituit quoque ianitores in portis domus Domini ut non
ingrederetur eam inmundus in omni re
adsumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes
populi et omne vulgus terrae et fecerunt descendere regem de
domo Domini et introire per medium portae superioris in domum
regis et conlocaverunt eum in solio regali
laetatusque est omnis populus terrae et urbs quievit porro
Otholia interfecta est gladio